Tunc dixit Dominus Moysi: Dic Pharaoni, si retinuerit populum meum cras, inducam pestem gravem, et morientur omnia animantia Aegypti, nec quidquam de his, quae possidet Israel morietur. Et mortua sunt animantia Aegypti, quae scilicet erant in domibus, quia quae in pascuis erant, post grandine perierunt. Vel forte determinatum non est, quia sine multo temporis intervallo forte haec facta non sunt, et potuerunt aliunde habere iterum animantia. Pro hac etiam dicit Josephus, quod bestiis multigenis, quarum aspectibus nullus occurrit, Dominus regionem eorum implevit, quibus et ipsi consumebantur, et terra agricolis nudabatur. Et ingravatum est cor Pharaonis, et noluit dimittere populum.